- ARMENIA Major
- ARMENIA MajorTurci Turcomaniam et Curdistan vocant, vel potius hodie in 3. has provincias Turcomaniam, Popul et Curdistan dictas divisa est. Persis Thoura; Emnoe vel Aremnoe dicitur, Zelbecdibes autem nestorianis, contra quos Concilium in Armenia, A. C. 435. (vide infra) celebratum, quique adhuc plus satis ibi numerosi. Regio Asiae notissima, et ingens, ultra Euphratem a Cappadocia et Armenia minore eam separantem, usque ad Mediae limites in ortum extensa, inter Iberiam ad Arctos, et Mesopotamiam ad Meridiem perstricta. Nomen ab Armeo, vel Armenio lasonis comite habere fertur. Populi Armenii. Probabilius etymon vide, apud Bochartum in Phalege p. 22. Nonnullis Armenia dicitur, quasi Aramia ab Aram filio Sem. Aram autem signisicat elatus, unde Armenii quasi sublimes. Vel a montibus, quibus haec regio cingitur, nam Ar mons est; unde et Ararat, in cuius culmine arca Noahi post diluvium quievit, vocatur. Tota fere subest Turcis. Regio olim percelebris, nunc paucioribus habitatur. Eius Urbes alicuius momenti, Revan, Erzerum ad Euphraten, Van, quae Arthemita quibusdam, Testis, quae dicta Artaxata, Cars, aliae. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.